monumenta.ch > Plinius > sectio 62

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 13, 62
{XVIII} at e diverso cuci in magno honore, palmae similis, quando et eius foliis utuntur ad textilia. differt quod in bracchia ramorum spargitur. pomo magnitudo quae manum inpleat, colos fulvus, commendabili suco ex austero dulci. lignum intus grande firmaeque duritiae, ex quo velares detornant anulos. in eo nucleus dulcis, dum recens est; siccatus durescit ad infinitum, ut mandi non possit, nisi sit pluribus diebus maceratus. materies crispioris elegantiae et ob id Persis gratissima.